Hauptnavigation
Unternavigation
317. Seite / page: download  pdf
gaudeamus igitur
Der Text zu dieser Melodie aus dem 18. Jahrhundert ist von Christian Wilhelm Kindleben (1748 - 1785).

gaudeamus igitur

|: Gaudeamus igitur,
Iuvenes dum sumus! :|
Post iucundam iuventutem,
Post molestam senectutem
|: Nos habebit humus. :|

|: Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere? :|
Vadite ad superos,
Transiste ad inferos,
|: Ubi iam fuere. :|

|: Vita nostra brevis est,
Brevi finietur, :|
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
|: Nemini parcetur. :|

|: Vivat academia,
Vivant professores, :|
Vivat membrum qoudlibet,
Vivant membra quaelibet,
|: Semper sint in flore. :|

|: Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae! :|
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
|: Bonae laboriosae! :|

|: Vivat et res publica
Et qui illam regit! :|
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
|: Quae nos hic protegit! :|

|: Pereat tristitia,
Pereant osores, :|
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
|: Atque irrisores! :|
Boden